라틴어 문장 검색

Ferrea vox, Omnia morborum percurrere nomina possim, quae Fabiola in tanta miserorum refrigeria commutavit, ut multi pauperum sani languentibus inviderent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:19)
Si apostoli habentes potestatem de evangelio vivere laborabant manibus suis, ne quem gravarent, et aliis tribuebant refrigeria, quorum pro spiritalibus debebant metere carnalia, cur tu in usus tuos cessura non praepares?
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:8)
sed sane hic versus qui circumductus est talis auditur 'resonant magnis stridoribus alae'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2265)
denique solitudine sua, atque silentio refrigerium conferunt, ac requiem;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 297:8)
at si quini deni per latera, quini in fronte sint, ex illo, quod amplectuntur, quartam deducent eodem circumductu.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 374:4)
incisa quae κόμματα dicuntur, membra quae κῶλα, περίοδον, quae est vel ambitus vel circumductum vel continuatio vel conclusio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 279:2)
Qualiscumque sumptibus constet, lucrum est pietatis nomine facere sumptum, siquidem inopes quosque refrigerio isto iuvamus, non qua penes vos parasiti adfectant ad gloriam famulandae libertatis sub auctoramento ventris inter contumelias saginandi, sed qua penes deum maior est contemplatio mediocrium.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 16:3)
siquidem meliores fieri coguntur qui eis credunt, metu aeterni supplicii et spe aeterni refrigerii.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 49장 2:3)
Tantum rex idem utilitati suae gentis consuluit, ut plerisque in locis, ubi fontes lucidos iuxta puplicos uiarum transitus conspexit, ibi ob refrigerium uiantium, erectis stipitibus, aereos caucos suspendi iuberet, neque hos quisquam, nisi ad usum necessarium, contingere prae magnitudine uel timoris eius auderet, uel amoris uellet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVI. 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION